Sequéntia Sancti Evangélii secúndum Lucam

(Luc 1: 41-50)

IN illo témpore:

Repléta est Spíritu Sancto Elísabeth

et exclamávit voce magna, et dixit:

Benedícta tu inter mulíeres,

et benedíctus fructus ventris tui.

Et unde hoc mihi ut véniat mater Dómini mei ad me?

Ecce enim ut facta est vox salutatiónis tuæ in áuribus meis,

exsultávit in gáudio infans in útero meo.

Et beáta, quæ credidísti, quóniam perficiéntur ea,

quæ dicta sunt tibi a Dómino.

Et ait María:

Magníficat ánima mea Dóminum:

et exsultávit spíritus meus in Deo salutári meo;

quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ,

ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.

Quia fecit mihi magna qui potens est,

et sanctum nomen ejus,

et misericórdia ejus a progénie in progénies timéntibus eum.